monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, V <<<     >>> VII

Caput VI

1 Apis ergo rex, non Aegyptiorum, sed Argiuorum, mortuus est in Aegypto. Huic filius Argus successit in regnum, ex cuius nomine et Argi et ex hoc Argivi appellati sunt; superioribus autem regibus nondum vel locus vel gens habebat hoc nomen. Hoc regnante apud Argivos et apud Sicyonios Erato, apud Assyrios vero adhuc manente Baleo mortuus est Iacob in Aegypto annorum centum quadraginta septem, cum moriturus filios suos et nepotes ex Ioseph benedixisset Christumque apertissime prophetasset, dicens in benedictione Iudae: Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec veniant quae reposita sunt ei; et ipse expectatio gentium.
2 Regnante Argo suis coepit uti frugibus Graecia et habere segetes in agricultura, delatis aliunde seminibus. Argus quoque post obitum deus haberi coepit, templo et sacrificiis honoratus. Qui honor eo regnante ante illum delatus est homini privato et fulminato cuidam Homogyro, eo quod primus ad aratrum boves iunxerit.